Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. dissona discretum retinent si numina caelum,
  2. convenit et nebulis et fontibus et reboanti
  3. oceano et silvis et collibus et speluncis,
  4. p.212
  5. fluminibus, ventis, fornacibus atque metallis
  6. assignare Deos proprios, sua cuique iura.
  7. vel, si gentiles sordet venerarier umbras
  8. et placet esse duos sceptris sodalibus aequos,
  9. dic, age, quis terras dicionis sorte retentet,
  10. quis regat aequoreas aeterna lege procellas,
  11. ede coheredum distinctum ius dominorum.
  12. unus, ais, ‘tristi residet sublimis in arce,
  13. auctor nequitiae, scelerum Deus, asper, iniquus,
  14. qui quodcumque malum vitioso fervet in orbe
  15. sevit, et anguino medicans nova semina suco
  16. rerum principium mortis de fomite traxit.
  17. ipse opifex mundi terram, mare, sidera fecit,
  18. condidit ipse hominem lutulenta et membra coëgit,
  19. effigians quod morbus edat, quod crimine multo
  20. sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat.
  21. ast alii pietatis amor placidumque medendi