Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim,
- quae collata rudem fecit viviscere limum,
- utpote de liquido naturae semine primos
- accipiens habitus superoque expressa sereno,
- sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo,
- suavibus inlecebris nimium blandita refrixit
- deque volutabris pretiosum polluit ignem,
- dum transgressa Dei positum fas inproba calcat,
- haec prima est natura animae, sic condita simplex
- decidit in vitium per sordida foedera carnis,
- exim tincta malo peccamine principis Adae
- infecit genus omne hominum quod pullulat inde,
- et tenet ingenitas animarum infantia in ortu
- primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
- vitandus tamen error erit, ne traduce carnis
- transfundi in subolem credatur fons animarum
- sanguinis exemplo, cui texta propagine vena est.
- non animas animae pariunt, sed lege latent!
- fundit opus natura suum, quo parvula anhelent
- vaseula vitalisque adsit scintilla coactis.
p.188