Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam
  2. nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit,
  3. quod quia praestatur meritis mentisque negatur,
  4. absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae
  5. divinum summumque bonum de fonte perenni
  6. nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit,
  7. p.186
  8. et modo supplicium recipit, modo libera calcat,
  9. miraris peccare animam, quae carne coactam
  10. sortita est habitare domum, cum peccet et ipse
  11. angelus, hospitium qui nescit adire caducum
  12. cratis tabifluae? peccat quia factus et ipse est,
  13. non genitus: quocumque modo sit factus, id unus
  14. scit factor Dominus: factum mihi credere sat sit.
  15. solus labe caret peccati conditor orbis,
  16. ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus,
  17. solus et exceptus tormentum admittere triste
  18. inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi,
  19. exsortem dic esse animam crucis atque doloris,
  20. si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti,
  21. quae peccare valet, valet et succumbere poenae.