Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. atque aliud verum est, aliud simulatio veri.
  2. est similis saeclis quod non consumitur ullis,
  3. quod sapiens iustique capax reginaque rerum
  4. p.180
  5. imperat, ante videt, perpendit, praecavet, infit,
  6. verborum morumque opifex instructaque mille
  7. artibus et caelum sensu percurrere docta,
  8. his animam similem sibi conditor effigiavit,
  9. cetera dissimilem: quippe hanc conprendere promptum est,
  10. quam modus et species determinat, at Deus ingens
  11. atque superfusus trans omnia nil habet in se
  12. extremum, ut claudi valeat sensuve teneri,
  13. inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima,
  14. quam spatium non mensurabile tendit,
  15. ergo animam factam, magno et factore minorem
  16. maioremque aliis atque omnibus imperitantem,
  17. corruptela putris nascentem turbida carnis
  18. concipit, ac membris tabentibus interfusam
  19. participat de faece sua; fit mixta deinde
  20. peccandi natura luto cum simplice flatu,
  21. sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore,