Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas
  2. tincta rubore genas paulatim purpura vestit,
  3. quis potuit fluidis animam suffundere membris?
  4. nimirum qui membra dedit, qui fictilis ulvae
  5. perflavit venam madidam, cui tabida glaeba
  6. traxit sanguineos infecto umore colores.
  7. o mors auritis iam mitis legibus, o mors
  8. surda prius, iam docta sequi quodcumque iubetur,
  9. cui tantum de te licuit? convicta fatere
  10. esse Deum, solus qui me tibi praeripit, Iesum.
  11. abde negatores Christi, nemo invidet, abde;
  12. utere sorte tua blasphemis nocte tenendis
  13. perpetua, plebem iustorum capta resolve,
  14. qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christum
  15. ut verus summusque Deus mortalia gestet.
  16. ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit
  17. factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
  18. finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore.
  19. p.178
  20. totum hominem Deus adsumit, quia totus ab ipso est,
  21. et totum redimit quem sumpserat, omne reducens,