Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. momentis latices, nec fluctum semper anhelat,
  2. sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
  3. agmina languentum sitiunt spem fontis avari,
  4. membrorum maculas puro ablutura natatu.
  5. certatim interea roranti pumice raucas
  6. exspectant scatebras et sicco margine pendent,
  7. hoc limum iubet inpositum de fonte lavari
  8. Christus et infusa vultum splendescere luce.
  9. norat enim limo sese informasse figuram
  10. ante tenebrosam, proprii medicamen et oris
  11. adiecisse novo, quem primum finxerat, Adae.
  12. nam sine divino Domini perflamine summi
  13. arida terra fuit, nulli prius apta medellae:
  14. sed postquam liquidus caelesti Spiritus ore
  15. virgineam respersit humum, medicabilis illa est.
  16. inde trahit sucum lentoque umore salutem
  17. p.172
  18. inlinit, infunditque diem baptismate lota.
  19. caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis
  20. seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis
  21. clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat,