Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus
  2. nimborum dominum tempestatumque potentem,
  3. excitamque hiemem verrunt vidente sereno,
  4. quis pelagi calcarit aquas? quis per vada glauca
  5. gressibus inpressis spatiatus triverit udum
  6. p.170
  7. non submersus iter, sola pendulus et pede sicco,
  8. aequoreae nisi factor aquae, qui Spiritus olim
  9. ore superfusus patrio volitabat in undis
  10. nondum discretis nec certo litore elausis?
  11. sustinuit gressum Domini famulus liquor, ac se
  12. mobilitate carens solidos substrinxit ad usus.
  13. quid diversa Dei memorem facta inclyta Christi?
  14. altius inspecta quae,1 maiestate negator,
  15. haud dubitans hominem, tute ipse fatebere numen.
  16. inlevit caecos oculos et lumina limo
  17. reddidit umectam sacro sputamine terram
  18. contrectans digitis: luteum medicamen operta
  19. nox habuit, tenebras obducta uligo removit,
  20. insuper ostendit quonam caligo lavacro
  21. expurganda foret, variis Siloa refundit