Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. obiectare neci duroque adfigere ligno.
  2. passibilisne Deus? cuius species et imago
  3. nulli visa umquam: nec enim conprendier illa
  4. maiestas facilis sensuve oculisve manuve.
  5. Ioannis magni celebris sententia praesto est,
  6. haud umquam testata Deum potuisse videri.
  7. ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo
  8. p.122
  9. eminus ardentis penetravit acumine visus,
  10. qui se forma hominis non induit, et Deitatis
  11. inmensum adsumpto non temperat ore modove.
  12. aut evangelici pietas spernenda libelli
  13. iam, blaspheme, tibi est, aut numquam visa beati
  14. vis intacta Patris, non admiscenda caducis.
  15. sed tamen et Patris est specimen quod cernere fas sit,
  16. humanis aliquando oculis concurrere promptum,
  17. quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco
  18. umentique acie potuit nebulosus adire,
  19. quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso
  20. infusum vidit Gnatum; nam Filius hoc est,
  21. quod de Patre micans se praestitit inspiciendum