Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quod rabidus clamat capta inter viscera daemon,
  2. et credat miseranda suis. torquetur Apollo
  3. nomine percussus Christi, nec fulmina Verbi
  4. ferre potest; agitant miserum tot verbera linguae,
  5. quot laudata Dei resonant miracula Christi.
  6. intonat antistes Domini ‘fuge, callide serpens,
  7. exue te membris, et spiras solve latentes,
  8. mancipium Christi, fur corruptissime, vexas.
  9. desine, Christus adest, humani corporis ultor:
  10. non licet ut spolium rapias, cui Christus inhaesit.
  11. pulsus abi, ventose liquor; Christus iubet, exi.’
  12. has inter voces medias Cyllenius ardens
  13. eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes,
  14. ecce Gerasenos legio ruit effera porcos,
  15. et post multiplices busti sub rupe catenas,
  16. poenarum gemitus longis grunnitibus edit.
  17. clamarat, sed ab ore hominis ‘cognoscimus, Iesu
  18. nate Deo, nate sceptris et germine David,
  19. quid sis, quid venias; qua nos virtute repellas
  20. novimus, adventusque tui terrore iacemus.’