Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. haec regis Pharii regnum ferale resolvit,
  2. deque potestatis mundanae grandine densa
  3. eripit Abraham cum stirpe et gente fideli.
  4. Abrahae genus est verum, cui sanguis in ore
  5. creditus inscriptusque rubet, cui visus in orbe
  6. haud dubitante fide Deus est, Deus ex Patre verus.
  7. ille Deum vidit, visum mox credidit: at tu,
  8. p.148
  9. posteritas carnis, carnaliter omnia cernens,
  10. carnis opus sub lege geris, quam spiritus inplet
  11. interior; nec enim caelo lex carnea fluxit,
  12. quam tu carne colis, sed Christo feta meamque
  13. spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum
  14. lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae
  15. prima fides, nostrisque Pater promiserat olim
  16. perspiciendum oculis et legis voce probandum?
  17. nec solum legis; nam quae iam littera Christum
  18. non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi
  19. laude referta novis celebrant miracula libris?
  20. Hebraeus pangit stilus, Attica copia pangit,
  21. pangit et Ausoniae facundia tertia linguae,