Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Natum nosse Deum, numquam nisi Sanctus et unus
  2. Spiritus intersit Natumque Patremque vocare;
  3. sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu
  4. tris faciam, tribus his subsistat sed Deus unus.
  5. nec Pater ipse autem qui Filius, ut, quia natum
  6. scimus ab innato, vere Pater et sata vere
  7. sit suboles, nec sit genitor sibi Filius ipse.
  8. perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se
  9. sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente
  10. nascendi nova materies, ac se Deus ultro
  11. ediderit natumque sibi se fecerit ipsum,
  12. nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt,
  13. qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc
  14. Filius, auctore genitus quod sit Patre summo,
  15. summus et ipse tamen; nec enim minor aut Patre dispar.
  16. unde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem
  17. p.140
  18. vim maiestatis patriae generosus haberet
  19. Filius, idque Deus genitor, quod Filius, esset?
  20. pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum
  21. gignere, si fas est humanos tendere sensus