Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. mersimus, et manuum visu dubitante lacunas
  2. scrutati aeternum regem cognovimus Iesum,
  3. abiurare Deo titulum nomenque paternum
  4. credimus esse nefas, qui regem protulit ex se,
  5. non regem populi Parthorum aut Romulidarum,
  6. sed regem summae et mediae rationis et imae,
  7. atque ideo rerum dominum et super omnia regem,
  8. carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
  9. defluit his gradibus rursusque revolvitur in se;
  10. est Deus, est et homo; fit mortuus et Deus idem est.
  11. p.138
  12. omnia percurrit naturae munia pronae,
  13. ut sursum Patris in gremium replicata reportet
  14. mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus,
  15. haec fore cum veterum cecinissent organa vatum,
  16. nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella
  17. experti, heroum tandem intelleximus orsa
  18. priscorum et viso patefacta oracula Christo,
  19. haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
  20. hoc sequimur: numquam detracto nomine Nati
  21. appellare Patrem, Patris et sine nomine numquam