Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos
  2. texit Aristoteles torta vertigine nervos,
  3. hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error
  4. circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi
  5. gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se
  6. dignetur praestare deus morientibus aequum,
  7. p.136
  8. cum ventum tamen ad normam rationis et artis,
  9. turbidulos sensus et litigiosa fragosis
  10. argumenta modis concludunt numen in unum,
  11. cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda
  12. volvatur, serventque suos vaga sidera cursus,
  13. non recipit natura hominis, modo quadrupes ille
  14. non sit, et erecto spectet caelestia vultu,
  15. non recipit neget ut regimen pollere supremum,
  16. istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex,
  17. semifer et Scottus sentit, cane milite peior,
  18. sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis
  19. vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram,
  20. quique voluminibus vatum cruce teste probatis
  21. rimantes digitos costarum in vulnera cruda