Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. destituit natura quidem destructa coactae
  2. telluris formam, mortique obnoxia cessit:
  3. sed natura Dei numquam solvenda caducam
  4. tellurem nostro vitiatam primitus usu
  5. esse suam voluit, ne iam vitiabilis esset.
  6. Christus nostra caro est: mihi solvitur et mihi surgit;
  7. solvor morte mea, Christi virtute resurgo.
  8. cum moritur Christus, cum flebiliter tumulatur,
  9. me video: e tumulo cum iam remeabilis adstat,
  10. cerno Deum. si membrorum phantasma meorum est,
  11. et phantasma Dei est; mendax in utroque necesse est
  12. sit Christus, specie si Christus fallere novit.
  13. si non verus homo est, quem mors hominem probat ipsa,
  14. nec verus Deus est, operis quem gloria prodit
  15. esse Deum. vel crede mori, vel adesse refelle,
  16. et gemina verum Christum ratione negato.
  17. nam quid magnificum, si non est mortuus Iesus,
  18. et redit? illa Dei virtus memorabilis est, ut
  19. p.198
  20. occisus redeat superis surgatque sepultus.
  21. quisque Deum Christum vult dicere, dicat eundem