Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. carnis onus manuumque horret monumenta suarum?
  2. indignumne putat luteum consciscere corpus,
  3. qui non indignum quondam sibi credidit ipsum
  4. pertrectare lutum, cum vas conponeret arvo
  5. nondum viscereo, sed inertis glutine limi
  6. inpressoque putres sub pollice duceret artus?
  7. tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri,
  8. dignatur praepinguis humi conprendere mollem
  9. divinis glaebam digitis, nec sordida censet
  10. p.196
  11. haerentis massae contagia, iusserat ut lux
  12. confieret, facta est ut iusserat; omnia iussu
  13. imperitante novas traxerunt edita formas:
  14. solus homo emeruit Domini formabile dextra
  15. os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci,
  16. quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro
  17. contigit, ut Domini manibus tractatus honora
  18. arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
  19. decrerat quoniam Christum Deus incorrupto
  20. admiscere solo, sanctis quod fingere vellet
  21. dignum habuit digitis et carum condere pignus.