Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quid? cum sanctiloquus revoluto germine Lucas
  2. p.194
  3. sursum versus agit seriem, scandente nepotis
  4. corpore perque atavos cursum relegente vetustos,
  5. septenos decies conscendit Christus in ortus
  6. et duo (nam totidem doctores misit in orbem);
  7. descensos nascendo gradus redeundo retexit
  8. actus ad usque apicem terreni corporis Adam.
  9. inde parens Deitas recipit sua nostraque mixtim,
  10. fitque Dei summi per Christum filius Adam.
  11. restat ut aeriam fingas ab origine gentem,
  12. aërios proceres, Levi, Iudam, Simeonem,
  13. aërium David, magnorum corpora regum
  14. aëria, atque ipsam fecundae virginis alvum
  15. aëre fallaci nebulisque et nube tumentem;
  16. vanescat sanguis perflabilis, ossa liquescant
  17. mollia, nervorum pereat textura volantum;
  18. omne quod est gestum notus auferat inritus, aurae
  19. dispergant tenues, sit fabula quod sumus omnes,
  20. et quid agit Christus si me non suscipit? aut quem
  21. liberat infirmum si dedignatur adire