Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quis in tenebris hostis errantes tamen
  2. pulsat trahitque et proterit,
  3. p.120
  4. qui sparsa ad ipsum conmeantum transitum
  5. frumenta saevus devorat,
  6. qui laeta Christi culta fur interpolat
  7. addens avenas aemulas.
  8. quas de veneni lacte in herbam fertiles
  9. patitur colonus crescere,
  10. ne forte culmum fibra inanis spiceum
  11. simul revulsa internecet.
  12. expectat ergo dum dolosa 1 et farrea
  13. fervens coquat maturitas,
  14. det ventilabro lecta quaeque ut horreis,
  15. urat recrementum focis,
  16. refert sed ipsa nosse, quae messem necant,
  17. zizaniorum semina.