Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. dum plura temptat caecus incerto gradu,
  2. incurrit id quod obvium est.
  3. fax sola fidei est pracferenda gressibus,
  4. ut recta sint vestigia.
  5. quis in tenebris hostis errantes tamen
  6. pulsat trahitque et proterit,
  7. p.120
  8. qui sparsa ad ipsum conmeantum transitum
  9. frumenta saevus devorat,
  10. qui laeta Christi culta fur interpolat
  11. addens avenas aemulas.
  12. quas de veneni lacte in herbam fertiles
  13. patitur colonus crescere,
  14. ne forte culmum fibra inanis spiceum
  15. simul revulsa internecet.
  16. expectat ergo dum dolosa 1 et farrea
  17. fervens coquat maturitas,
  18. det ventilabro lecta quaeque ut horreis,
  19. urat recrementum focis,
  20. refert sed ipsa nosse, quae messem necant,
  21. zizaniorum semina.