Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. fidem minutis dissecant ambagibus
  2. ut quisque lingua est nequior;
  3. solvunt ligantque quaestionum vincula
  4. per syllogismos plectiles.
  5. vae captiosis sycophantarum strophis!
  6. vae versipelli astutiae!
  7. nodos tenaces recta rumpit regula,
  8. infesta dissertantibus.
  9. idcirco mundi stulta delegit Deus,
  10. ut concidant sophistica,
  11. deque inbecillis subiugavit fortia,
  12. simplex ut esset credere,
  13. lapis ecce nostro fixus offensaculo est,
  14. inpingat in quem vanitas,
  15. signum caventi, non caventi scandalum:
  16. hunc sternit, illum dirigit,
  17. dum plura temptat caecus incerto gradu,
  18. incurrit id quod obvium est.
  19. fax sola fidei est pracferenda gressibus,
  20. ut recta sint vestigia.