Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Est vera secta? te, Magister, consulo
  2. rectamne servamus fidem?
  3. an viperina non cavemus dogmata,
  4. et nescientes labimur?
  5. artam salutis vix viam discernere est
  6. inter reflexas semitas,
  7. tam multa surgunt perfidorum conpeta
  8. torris polita erroribus,
  9. p.118
  10. obliqua sese conserunt divortia
  11. hinc inde textis orbitis.
  12. quas si quis errans ac vagus sectabitur,
  13. rectum relinquens tramitem,
  14. scrobis latentis pronus in foveam ruet,
  15. quam fodit hostilis manus,
  16. manus latronum, quae viantes obsidet
  17. iter sequentes devium,
  18. quid non libido mentis humanae struat?
  19. quid non malorum pruriat?
  20. statum lacessunt omnipotentis Dei
  21. calumniosis litibus,