Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Est tria summa Deus, trinum specimen, vigor unus.
  2. corde Patris genita est Sapientia, Filius ipse est;
  3. Sanctus ab aeterno subsistit Spiritus ore.
  4. tempore nec senior Pater est, nec numine maior,
  5. nam sapiens retro semper Deus edidit ex se,
  6. per quod semper erat, gignenda ad saecula verbum,
  7. edere sed verbum Patris est, at cetera verbi,
  8. adsumptum gestare hominem, reparare peremptum,
  9. conciliare Patri, dextraque in sede locare.
  10. Spiritus ista Dei conplet, Deus ipse: fideles
  11. in populos charisma suum diffundere promptus,
  12. et patris et Christi virtutem in corpora transfert.