Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. idem tamen benignus
  2. ultor retundit iram,
  3. paucosque non piorum
  4. patitur perire in aevum.
  5. huic inclytus perenne
  6. tribuit Pater tribunal,
  7. hunc obtinere iussit
  8. nomen supra omne nomen.
  9. hic praepotens cruenti
  10. extinctor Antichristi,
  11. qui de furente monstro
  12. pulchrum refert tropaeum.
  13. quam bestiam capacem
  14. populosque devorantem,
  15. quam sanguinis Charybdem
  16. Iohannis execratur;
  17. hanc nempe, quae sacratum
  18. praeferre nomen ausa
  19. imam petit gehennam
  20. Christo perempta vero.