Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. nec non imbrifero ventus anhelitu
  2. crassa nube leves invehit alites,
  3. quae, difflata in humum cum semel agmina
  4. fluxerunt, reduci non revolant fuga.
  5. haec olim patribus praemia contulit
  6. insignis pietas numinis unici,
  7. cuius subsidio nos quoque vescimur
  8. pascentes dapibus pectora mysticis.
  9. fessos ille vocat per freta saeculi
  10. discissis populum turbinibus regens,
  11. iactatasque animas mille laboribus
  12. iustorum in patriam scandere praecipit.
  13. illic purpureis tecta rosariis
  14. omnis fragrat humus caltaque pinguia
  15. et molles violas et tenues crocos
  16. fundit fonticulis uda fugacibus.
  17. illic et gracili balsama surculo
  18. desudata fluunt, raraque cinnama
  19. spirant, et folium, fonte quod abdito
  20. praelambens fluvius portat in exitum.