Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. quae veterum tuba quaeve lyra
  2. flatibus inclyta vel fidibus
  3. divitis omnipotentis opus,
  4. quaeque fruenda patent homini,
  5. laudibus aequiperare queat?
  6. te, Pater optime, mane novo,
  7. solis et orbita cum media est,
  8. te quoque luce sub occidua,
  9. sumere cum monet hora cibum,
  10. nostra, Deus, canet harmonia.
  11. quod calet halitus interior,
  12. corde quod abdita vena tremit,
  13. pulsat et incita quod resonam
  14. lingua sub ore latens caveam,
  15. laus superi Patris esto mihi.
  16. nos igitur tua, sancte, manus
  17. caespite conposuit madido,
  18. effigiem meditata suam,
  19. utque foret rata materies
  20. flavit et indidit ore animam. 1