Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. pocula ni prius atque cibos,
  2. Christe, tuus favor inbuerit,
  3. omnia sanctificante fide.
  4. fercula nostra Deum sapiant,
  5. Christus et influat in pateras;
  6. seria, ludicra, verba, iocos,
  7. denique quod sumus aut agimus,
  8. trina superne regat pietas.
  9. hic mihi nulla rosae spolia,
  10. nullus aromate fragrat 1 odor,
  11. sed liquor influit ambrosius
  12. nectareamque fidem reddet