Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. hic expiatam fluctibus
  2. plebem marino in transitu
  3. repurgat undis dulcibus,
  4. lucis columnam praeferens;
  5. hic proeliante exercitu,
  6. pansis in altum bracchiis,
  7. sublimis Amalec premit,
  8. crucis quod instar tunc fuit.
  9. hic nempe Iesus verior,
  10. qui longa post dispendia
  11. victor suis tribulibus
  12. promissa solvit iugera.
  13. qui ter quaternas denique
  14. refluentis amnis alveo
  15. fundavit et fixit petras,
  16. apostolorum stemmata.
  17. iure ergo se Iudae ducem
  18. vidisse testantur magi,
  19. cum facta priscorum ducum
  20. Christi figuram pinxerint.1