Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. docuit quoque non prius ullum
  2. caelestia cernere regna
  3. quam nocte et vulnere tristi
  4. toleraverit aspera mundi.
  5. mors ipsa beatior inde est,
  6. quod per cruciamina leti
  7. via panditur ardua iustis,
  8. et ad astra doloribus itur.
  9. sic corpora mortificata
  10. redeunt melioribus annis,
  11. nec post obitum recalescens
  12. conpago fatiscere novit.
  13. haec, quae modo pallida tabo
  14. color albidus inficit, ora