Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. hoc provida Christicolarum
  2. pietas studet, utpote credens
  3. fore protinus omnia viva
  4. quae nunc gelidus sopor urget.
  5. qui iacta cadavera passim
  6. miserans tegit aggere terrae,
  7. opus exhibet ille benignum
  8. Christo pius omnipotenti,
  9. quia lex eadem monet omnes
  10. gemitum dare sorte sub una,
  11. cognataque funera nobis
  12. aliena in morte dolere.
  13. sancti sator ille Tobiae,
  14. sacer ac venerabilis heros,