Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. animus quoque pondere victus
  2. sequitur sua membra deorsum.
  3. at si generis memor ignis
  4. contagia pigra recuset,
  5. vehit hospita viscera secum,
  6. pariterque reportat ad astra.
  7. nam quod requiescere corpus
  8. vacuum sine mente videmus,
  9. spatium breve restat, ut alti
  10. repetat collegia sensus.
  11. venient cito saecula, cum iam
  12. socius calor ossa revisat
  13. animataque sanguine vivo
  14. habitacula pristina gestet.
  15. quae pigra cadavera pridem
  16. tumulis putrefacta iacebant,
  17. volucres rapientur in auras,
  18. animas comitata priores.
  19. hinc maxima cura sepulcris
  20. inpenditur, hinc resolutos