Cathemerina
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- ut, dum generosa caducis,
- ceu carcere clausa, ligantur,
- pars illa potentior extet,
- quae germen ab aethere traxit.
- si ferrea forte voluntas
- luteum sapit et grave captat,
- animus quoque pondere victus
- sequitur sua membra deorsum.
- at si generis memor ignis
- contagia pigra recuset,
- vehit hospita viscera secum,
- pariterque reportat ad astra.
- nam quod requiescere corpus
- vacuum sine mente videmus,
- spatium breve restat, ut alti
- repetat collegia sensus.
- venient cito saecula, cum iam
- socius calor ossa revisat
- animataque sanguine vivo
- habitacula pristina gestet.