Cathemerina
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- Iesum ciamus vocibus
- flentes, precantes, sobrii;
- intenta supplicatio
- dormire cor mundum vetat.
- sat convolutis artubus
- sensum profunda oblivio
- pressit, gravavit, obruit
- vanis vagantem somniis.
- sunt nempe falsa et frivola
- quae mundiali gloria,
- ceu dormientes, egimus:
- vigilemus, hic est veritas.
- aurum, voluptas, gaudium,
- opes, honores, prospera,
- quaecumque nos inflant mala,
- fit mane, nil sunt omnia.
- tu, Christe, somnum dissice,
- tu rumpe noctis vincula,
- tu solve peccatum vetus,
- novumque lumen ingere.
p.12