Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. cibum beatis offerens victoribus
  2. parvam pudici cordis intrabit casam,
  3. monstrans honorem Trinitatis hospitae.
  4. animam deinde Spiritus conplexibus
  5. pie maritam, prolis expertem diu,
  6. faciet perenni fertilem de semine,
  7. tunc sera dotem possidens puerpera
  8. herede digno Patris inplebit domum.
  1. Christe, graves hominum semper miserate labores,
  2. qui patria virtute cluis propriaque, Sed una,
  3. (unum namque Deum colimus de nomine utroque,
  4. non tamen et solum, quia tu Deus ex Patre, Christe,)
  5. dissere, rex noster, quo milite pellere culpas
  6. mens armata queat nostri de pectoris antro,
  7. exoritur quotiens turbatis sensibus intus
  8. seditio atque animam morborum rixa fatigat,
  9. quod tunc praesidium pro libertate tuenda
  10. quaeve acies furiis inter praecordia mixtis
  11. obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor,
  12. p.280
  13. magnarum virtutum inopes nervisque carentes