Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. quod tunc praesidium pro libertate tuenda
  2. quaeve acies furiis inter praecordia mixtis
  3. obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor,
  4. p.280
  5. magnarum virtutum inopes nervisque carentes
  6. Christicolas vitiis populantibus exposuisti,
  7. ipse salutiferas obsesso in corpore turmas
  8. depugnare iubes, ipse excellentibus armas
  9. artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis