Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. explicuit tenerum spe pubescente decorem
  2. inque novos subito tumuit virga arida fetus.
  3. reddimus aeternas, indulgentissime doctor,
  4. grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores
  5. ore pio; nam cor vitiorum stercore sordet.
  6. tu nos corporei latebrosa pericula operti
  7. luctantisque animae voluisti agnoscere casus.
  8. novimus ancipites nebuloso in pectore sensus
  9. p.342
  10. sudare alternis conflictibus, et variato
  11. pugnarum eventu nunc indole crescere dextra,
  12. nunc inclinatis virtutibus 1 ad iuga vitae
  13. deteriora trahi seseque addicere noxis
  14. turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
  15. o quotiens animam, vitiorum peste repulsa,
  16. sensimus incaluisse Deo! quotiens tepefactum