Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. in conum caesus capita et sinuamine subter
  2. subductus conchae in speciem, quod mille talentis
  3. margaritum ingens, opibusque et censibus hastae
  4. addictis, animosa Fides mercata pararat.
  5. hoc residet solio pollens Sapientia et omne
  6. consilium regni celsa disponit ab aula,
  7. tutandique hominis leges sub corde retractat.
  8. in manibus dominae sceptrum non arte politum
  9. sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1
  10. quamvis nullus alat terreni caespitis umor,
  11. fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis
  12. intertexta rosis candentia lilia miscet
  13. nescia marcenti florem submittere collo,
  14. huius forma fuit sceptri gestamen Aaron
  15. floriferum, sicco quod germina cortice trudens