Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. deseruit carnemque novam vis ardua sevit,
  2. atque innupta Deum concepit femina Christum,
  3. mortali de matre hominem, sed cum Patre numen.
  4. inde omnis iam diva caro est quae concipit illum
  5. naturamque Dei consortis foedere sumit,
  6. Verbum quippe caro factum non destitit esse
  7. quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum,
  8. maiestate quidem non degenerante per usum
  9. carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente.
  10. ille manet quod semper erat, quod non erat esse
  11. incipiens: nos quod fuimus iam non sumus, aucti
  12. nascendo in melius: mihi contulit et sibi mansit,
  13. nec Deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris
  14. dum tribuit nosmet dona ad caelestia vexit,
  15. dona haec sunt, quod victa iaces, lutulenta Libido,
  16. nec mea post Mariam potis es perfringere iura.
  17. tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti,
  18. corpora conmaculans animas in Tartara mergis.
  19. abde caput tristi, iam frigida pestis, abysso;
  20. occide, prostibulum; manes pete, claudere Averno,