Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. caesa cupidineo madefactum sanguine lavit,
  2. gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith
  3. sprevit et incestos conpescuit ense furores,
  4. famosum mulier referens ex hoste tropaeum
  5. non trepidante manu vindex mea caelitus audax!
  6. at fortasse parum fortis matrona sub umbra
  7. legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat,
  8. vera quibus virtus terrena in corpora fluxit
  9. grande per infirmos caput excisura ministros,
  10. numquid et intactae post partum virginis ullum
  11. p.284
  12. fas tibi iam superest? post partum virginis, ex quo
  13. corporis humani naturam pristina origo
  14. deseruit carnemque novam vis ardua sevit,
  15. atque innupta Deum concepit femina Christum,
  16. mortali de matre hominem, sed cum Patre numen.
  17. inde omnis iam diva caro est quae concipit illum
  18. naturamque Dei consortis foedere sumit,
  19. Verbum quippe caro factum non destitit esse
  20. quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum,
  21. maiestate quidem non degenerante per usum