Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. foverat effundens patrium bene prodiga censum.
  2. p.320
  3. iam loculos ditata fidem 1 spectabat inanes,
  4. aeternam numerans redituro faenore summam,
  5. horruit invictae Virtutis fulmen et inpos
  6. mentis Avaritia stupefactis sensibus haesit
  7. certa mori: nam quae fraudis via restet, ut ipsa
  8. calcatrix mundi mundanis victa fatiscat
  9. inlecebris spretoque iterum sese inplicet auro?
  10. invadit trepidam virtus fortissima duris
  11. ulnarum nodis, obliso et gutture frangit
  12. exsanguem siccamque gulam; conpressa ligantur
  13. vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis
  14. extorquent animam, nullo quae vulnere rapta
  15. palpitat atque aditu spiraminis intercepto
  16. inclusam patitur venarum carcere mortem.
  17. illa reluctanti genibusque et calcibus instans
  18. perfodit et costas atque ilia rumpit anhela,
  19. mox spolia exstincto de corpore diripit; auri
  20. sordida frusta rudis nec adhuc fornace recoctam
  21. materiam, tineis etiam marsuppia crebris