Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quos laeva celante tegit laterisque sinistri
  2. velat opermento; velox nam dextra rapinas
  3. abradit spoliisque ungues exercet aenos.
  4. Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor,
  5. Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes,
  6. Eumenides variae monstri comitatus aguntur,
  7. nec minus interea rabidorum more luporum
  8. Crimina persultant toto grassantia campo,
  9. matris Avaritiae nigro de lacte creata,
  10. si fratris galeam fulvis radiare ceraunis
  11. germanus vidit conmilito, non timet ensem
  12. p.312
  13. exerere atque caput socio mucrone ferire,
  14. de consanguineo rapturus vertice gemmas.
  15. filius extinctum belli sub sorte cadaver
  16. aspexit si forte patris, fulgentia bullis
  17. cingula et exuvias gaudet rapuisse cruentas:
  18. cognatam Civilis agit Discordia praedam,
  19. nec parcit propriis Amor insatiatus Habendi
  20. pigneribus spoliatque suos Famis inpia natos.
  21. talia per populos edebat funera victrix