Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. serta venustatis collique ac verticis aurum
  2. p.310
  3. solvitur, et gemmas Discordia dissona turbat,
  4. non piget adtritis pedibus per acuta frutecta
  5. ire voluptatem, quoniam vis maior acerbam
  6. conpellit tolerare fugam; formido pericli
  7. praedurat teneras iter ad cruciabile plantas,
  8. qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen,
  9. damna iacent, crinalis acus, redimicula, vittae,
  10. fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile.
  11. his se Sobrietas et totus Sobrietatis
  12. abstinet exuviis miles damnataque castis
  13. scandala proculcat pedibus, nec fronte severos
  14. conivente oculos praedarum ad gaudia flectit.
  15. fertur Avaritia gremio praecincta capaci,
  16. quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca
  17. corripuisse manu, pulchra in ludibria vasto
  18. ore inhians aurique legens fragmenta caduci
  19. inter harenarum cumulos. nec sufficit amplos
  20. inplevisse sinus; iuvat infercire cruminis
  21. turpe lucrum et gravidos furtis distendere fiscos,