Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. casus agit saxum, medii spiramen ut oris
  2. frangeret, et recavo misceret labra palato,
  3. dentibus introrsum resolutis lingua resectam
  4. dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
  5. insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa
  6. conliquefacta vorans revomit quas hauserat offas.
  7. ebibe iam proprium post pocula multa cruorem,
  8. virgo ait increpitans, ‘sint haec tibi fercula tandem
  9. tristia praeteriti nimiis pro dulcibus aevi.
  10. lascivas vitae inlecebras gustatus amarae
  11. mortis et horrifico sapor ultimus asperat haustu.’ 1
  12. caede ducis dispersa fugit trepidante pavore
  13. nugatrix acies. Iocus et Petulantia primi
  14. cymbala proiciunt; bellum nam talibus armis
  15. ludebant resono meditantes vulnera sistro.
  16. dat tergum fugitivus Amor, lita tela veneno
  17. et lapsum ex umeris arcum pharetramque cadentem
  18. pallidus ipse metu sua post vestigia linquit.
  19. Pompa, ostentatrix vani splendoris, inani
  20. exuitur nudata peplo; discissa trahuntur