Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sed quia paenituit, nec sors lacrimabilis illa est,
  2. nec tinguit patrias sententia saeva secures,
  3. en ego Sobrietas, si conspirare paratis,
  4. pando viam cunctis virtutibus, ut malesuada
  5. Luxuries, multo stipata satellite, poenas
  6. cum legione sua Christo sub iudice pendat.’
  7. sic effata crucem Domini ferventibus offert
  8. obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos
  9. intentans frenos, quod ut expavere feroces
  10. cornibus obpansis et summa fronte coruscum,
  11. vertunt praecipitem caeca formidine fusi
  12. per praerupta fugam, fertur resupina reductis
  13. nequiquam loris auriga comamque madentem
  14. p.308
  15. pulvere foedatur. tunc et vertigo rotarum
  16. inplicat excussam dominam; nam prona sub axem
  17. labitur et lacero tardat sufflamine currum,
  18. addit Sobrietas vulnus letale iacenti,
  19. coniciens silicem rupis de parte molarem,
  20. hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum
  21. spicula nulla manu sed belli insigne gerenti,