Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. florentes animos sursum in mea regna tetendit,
  2. servatur quia certa mihi domus omnipotentis
  3. sub pedibus Domini, meque ad sublime vocantem
  4. victores caesa culparum labe capessunt.’
  5. dixit, et auratis praestringens aëra pinnis
  6. in caelum se virgo rapit, mirantur euntem
  7. Virtutes tolluntque animos in vota volentes
  8. ire simul, ni bella duces terrena retardent.
  9. confligunt vitiis seque ad sua praemia servant.
  10. venerat occiduis mundi de finibus hostis
  11. Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae,
  12. delibuta comas, oculis vaga, languida voce,
  13. perdita deliciis, vitae cui causa voluptas,
  14. elumbem mollire animum, petulanter amoenas
  15. haurire inlecebras et fractos solvere sensus.
  16. ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam,
  17. sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos
  18. audierat lituos, atque inde tepentia linquens
  19. pocula lapsanti per vina et balsama gressu
  20. ebria calcatis ad bellum floribus ibat.