Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. exerce imperium: ius est tibi plectere culpam,
  2. si quis tuorum te notavit segnius.'
  3. talia ludebant pueri per membra magistri,
  4. nec longa fessum poena solvebat virum,
  5. tandem luctantis miseratus ab aethere Christus
  6. iubet resolvi pectoris ligamina,
  7. difficilesque moras animae ac retinacula vitae
  8. relaxat, artas et latebras expedit,
  9. sanguis ab interno venarum fonte patentes
  10. vias secutus deserit praecordia,
  11. totque foraminibus penetrati corporis exit .
  12. fibrarum anhelans ille vitalis calor,
  13. haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes,
  14. p.228
  15. miraris, ista est Cassiani gloria,
  16. suggere si quod habes iustum vel amabile votum,
  17. spes si qua tibi est, si quid intus aestuas.
  18. audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes,
  19. ratasque reddit quas videt probabiles.’
  20. pareo, conplector tumulum, lacrimas quoque fundo,
  21. altar tepescit ore, saxum pectore.