Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ille, levis quoniam percussor morte negata
  2. saevire solis scit dolorum spiculis,
  3. hic, quanto interius vitalia condita pulsat,
  4. p.226
  5. plus dat medellae dum necem prope applicat.
  6. ' este, precor, fortes, et vincite viribus annos;
  7. quod dent aevo, suppleat crudelitas.'
  8. sed male conatus tener infirmusque laborat;
  9. tormenta crescunt dum fatiscit carnifex.
  10. ' quid gemis? ' exclamat quidam; ' tute ipse magister
  11. istud dedisti ferrum et armasti manus.
  12. reddimus ecce tibi tam milia multa notarum,
  13. quam stando, flendo te docente excepimus.
  14. non potes irasci quod scribimus; ipse iubebas
  15. numquam quietum dextera ut ferret stilum,
  16. non petimus totiens te praeceptore negatas,
  17. avare doctor, iam scholarum ferias,
  18. pangere puncta libet sulcisque intexere sulcos,
  19. flexas catenis inpedire virgulas.
  20. emendes licet inspectos longo ordine versus,
  21. mendosa forte si quid erravit manus.