Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ludum discipulis volupe est ut praebeat ipse
  2. doctor severus quos nimis coercuit.'
  3. vincitur post terga manus spoliatus amictu,
  4. adest acutis agmen armatum stilis.
  5. quantum quisque odii tacita conceperat ira,
  6. effundit ardens felle tandem libero,
  7. coniciunt alii fragiles inque ora tabellas
  8. frangunt, relisa fronte lignum dissilit,
  9. buxa crepant cerata genis inpacta cruentis
  10. rubetque ab ictu curta et umens pagina.
  11. inde alii stimulos et acumina ferrea vibrant,
  12. qua parte aratis cera sulcis scribitur,
  13. et qua secti apices abolentur et aequoris hirti
  14. rursus nitescens innovatur area.
  15. hinc foditur Christi confessor et inde secatur;
  16. pars viscus intrat molle, pars scindit cutem,
  17. omnia membra manus pariter fixere ducentae,
  18. totidemque guttae vulnerum stillant simul,
  19. maior tortor erat qui summa pupugerat infans,
  20. quam qui profunda perforarat viscera;