Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. historiam pictura refert, quae tradita libris
  2. veram vetusti temporis monstrat fidem.
  3. praefuerat studiis puerilibus et grege multo
  4. saeptus magister litterarum sederat,
  5. verba notis brevibus conprendere cuncta peritus,
  6. raptimque punctis dicta praepetibus sequi,
  7. aspera nonnumquam praecepta et tristia visa
  8. inpube vulgus moverant ira et metu.
  9. doctor amarus enim discenti semper ephebo,
  10. nec dulcis ulli disciplina infantiae est.
  11. ecce fidem quatiens tempestas saeva premebat
  12. plebem dicatam Christianae gloriae.
  13. extrahitur coetu e medio moderator alumni
  14. gregis, quod aris supplicare spreverat.
  15. poenarum artifici quaerenti quod genus artis
  16. vir nosset alto tam rebellis spiritu,
  17. respondent: ' agmen tenerum ac puerile gubernat,
  18. p.224
  19. fictis notare verba signis inbuens.'