Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. innumeri circum pueri, miserabile visu,
  2. confossa parvis membra figebant stilis,
  3. unde pugillares soliti percurrere ceras
  4. scholare murmur adnotantes scripserant.
  5. aedituus consultus ait: ‘quod prospicis, hospes,
  6. non est inanis aut anilis fabula;
  7. historiam pictura refert, quae tradita libris
  8. veram vetusti temporis monstrat fidem.
  9. praefuerat studiis puerilibus et grege multo
  10. saeptus magister litterarum sederat,
  11. verba notis brevibus conprendere cuncta peritus,
  12. raptimque punctis dicta praepetibus sequi,
  13. aspera nonnumquam praecepta et tristia visa
  14. inpube vulgus moverant ira et metu.
  15. doctor amarus enim discenti semper ephebo,
  16. nec dulcis ulli disciplina infantiae est.
  17. ecce fidem quatiens tempestas saeva premebat
  18. plebem dicatam Christianae gloriae.
  19. extrahitur coetu e medio moderator alumni
  20. gregis, quod aris supplicare spreverat.