Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Electus Christo locus est, ubi corda probata
  2. provehat ad caelum sanguine, purget aqua.
  3. p.220
  4. hic duo purpureum. Domini pro nomine caesi,
  5. martyrium pulchra morte tulere viri.
  6. hic etiam liquido fluit indulgentia fonte
  7. ac veteres maculas diluit amne novo.
  8. qui cupit aeternum caeli conscendere regnum,
  9. huc veniat sitiens, ecce parata via est.
  10. ante coronati scandebant ardua testes
  11. atria, nunc lotae celsa petunt animae.
  12. Spiritus aeterno 1 solitus descendere lapsu,
  13. ut dederat palmam, sic tribuit veniam,
  14. haurit terra sacros aut fonte aut sanguine rores
  15. exundatque suo iugiter uda Deo.
  16. ipse loci est dominus laterum cui vulnere utroque
  17. hinc cruor effusus fluxit et inde latex,
  18. ibitis hinc, ut quisque potest, per vulnera Christi
  19. evectus gladiis alter et alter aquis.