Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. mixtim marmore pulverem sacrandum.
  2. o triplex honor, o triforme culmen,
  3. quo nostrae caput excitatur urbis,
  4. cunctis urbibus eminens Hiberis!
  5. exultare tribus libet patronis,
  6. quorum praesidio fovemur omnes
  7. terrarum populi Pyrenearum.
  8. circumstet chorus ex utroque sexu;
  9. heros, virgo, puer, senex, anulla,
  10. vestrum psallite rite Fructuosum.
  11. laudans Augurium resultet hymnus
  12. mixtis Eulogium modis coaequans;
  13. reddamus paribus pares camenas.
  14. hinc aurata sonent in arce tecta,
  15. blandum litoris extet inde murmur,
  16. et carmen freta feriata pangant.
  17. olim tempus erit ruente mundo,
  18. cum te, Tarraco, Fructuosus acri
  19. solvet supplicio tegens ab igni.
  20. fors dignabitur et meis medellam